

Liber Job*
Caput 19: Versus 16
Servum meum vocavi.Servus Judaicus populus fuit, timore obsequens; quem collatis muneribus, quasi emissis vocibus, ad se ducere statuit, sed non respondit, quia digna opera donis ejus reddere contempsit.Ore proprio decorabat.Qui autem ei tot praecepta, prophetarum ore mandaveram, ore proprio deprecabar: quia in carne monstratus, dum mandata vitae humiliter dixit, quasi superbientem servum ut veniret, rogavit.